Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
122
A. D. 1290.
Stat, I. Anno decimo octavo Edwardi I.
The Statute of WESTMINSTER the Third, viz. Quia emptores terrarum, made Anno 18 Edw. I. Stat. 1. and Anno Dom. 1290.
CAP. I.
Cotton MS. Claudius, D. 2.

QUIA emptores terrarum & tenementorum de feodis Magnatum & aliorum in prejudicium eorumdem temporibus retroactis multotiens in feodis suis sint ingressi quibus libere tenentes eo- rumdem Magnatum & aliorum terras & tenementa sua vendiderunt tenenda in feodo sibi & heredibus suis de feoffatoribus suis & non de Capitalibus do- minis feodorum per quod iidem Capitales domini escaetas maritagia & custodias terrarum & tene- mentorum de feodis suis existentium sepius amise- runt quod eisdem Magnatibus & aliis dominis quam plurimis durum & difficile videbatur & similiter in hoc casu exheredatio manifesta Dominus Rex in parliamento suo apud Westm' post Pascha Anno Regni sui decimo octavo videlicet in quindena sancti Johannis Baptiste ad instantiam Magnatum regni sui concessit providit & statuit quod de cetero liceat unicuique libero homini terram suam seu tenemen- tum seu partem inde pro voluntate sua vendere. Ita tamen quod feoffatus teneat terram illam seu te- nementum de Capitali domino per eadem servicia &. consuetudines per que feoffator suus illa prius, tenuit.

C A P. II.

ET si partem aliquam earumdem terrarum & te- a nementorum alicui vendiderit feoffatus illam teneat immediate de Capitali domino & oneretur statim de servicio quantum pertinet sive pertinere debet eidem Capitaii domino pro particula ilia se- cundum quantitatem terre feu tenementi venditi & sic in hoc casu decidat Capitali domino ipsa pars servicii per manum feoffati capienda ex quo feof-. fatus debet eidem Capitali domino juxta quantita- tem terre seu tenementi venditi de particula ilia servicii sic debiti esse intendens & respondens.

C A P. III.

ET sciendum est quod per predictas venditiones seu emptiones terrarum seu tenementorum seu partis alicujus eorumdem nullo modo possunt terre seu tenementa ilia in parte vel in toto ad manum mortuam devenire arte vel ingenio contra formam statuti dudum super hoc editi. Et sciendum est quod istud statutum tenet locum de terris venditis tenendis in feodo simpliciter tantum & quod se extendit ad tempus futurum Et incipiet locum tenere ad Festum Sancti Andree Apostoli proxime futurum.