CUM Judices ecclesiastici ad prosequend' in causis coram ipsis agitatis per prohibic' Do- mini Regis sepius supersedeant in casibus ubi remedium conquerentibus ad Cur' Domini per breve de Cancellar' sua fieri non possit propter quod querentes illi in utraque Cur' tarn Regia quam ec- clesiastica jure suo & remedio sunt elongati ad grave dampnum ipsorum prout Dominus Rex ex gravi querela quorundam intellexit.
Dominus Rex vult & precepit quod cum Judices ecclesiastici per prohibicionem Regiam sibi porrec- tam supersedeant in casibus predictis quod Cancel- lar' vel Capitalis Justic' ipsius Domini Regis qui pro tempore fuerit viso libello illius cause ad instan- ciam querentis si viderint quod per breve de Can- cellar' querenti remedium in suo casu fieri non possit set quod ad Cur' ecclesiasticam pertineat cau- sam illam determinare scribant Judicibus coram quibus causa ilia prius fuit agitata quod in causa ilia procedant non obstante prohibicione Regia sibi prius inde directa, &c. Dat. anno xviiio.