Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/217

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1315. Anno nono Edwardi II. Stat 1. 171    
Ex Rot. in Turr. Lond.

munitate ecclesiastica optinend si asserit se esse cleric urn regnum non compellitur abjurare set legi regni se reddens gaudebit ecclesiastica libertate juxta laudabilem consuetudinem regni hactenus usitatam.


CAP. XVI.
The Privilege of the Church being demanded by the Ordinary, shall not be denied to a Clerk that hath confessed Felony.

ITEM quamquam confessio coram illo qui non est judex confitentis non teneat nee sufficiat ad faciendum processum vel sententiam proferendam quidam tamen seculares judices clericos qui de foro suo in hac parte non existunt reatus proprios & enormes ut puta furta roberias & homicidia coram eis confitentes admittunt ad accusationem aliorum quam ipsi communiter vocant appellum ipsosque sic confitentes accusantes seu appellum facientes non liberant prelatis eorum post premisla quanquam super hiis fuerint sufficienter requisiti licet coram eis etiam per confessionem propriam judicari vel condempnari nequeant absque violatione ecclesiastice libertatis. Responsio. Appellatori in forma debita tanquam clenco per ordinarium petite libertatis ecclessastice beneficium non negatur. Nos desiderantes statui ecclesie Anglicane & tranquillitati & quieti prelatorum & cleri predictorum quatenus de jure poterimus providere ad honorem Dei & emendationem status dicte ecclesie & prelatorum & cleri predictorum omnes & singulas responsiones predictas ac omnia & singula in eisdem responsionibus contenta ratificantes & approbantes ea pro nobis & heredibus nostris concedimus & precipimus imperpetuum inviolabiliter observari violentes & concedentes pro nobis & heredibus nostris quod predicti prelati & clerus & eorum successores imperpetuum in premissis jurisdictionem ecclesiasticam exerceant juxta tenorem responsionum predictarum absque occasione inquietatione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum seu ministrorum nostrorum quorumcumque. In cujus &c. T. R. apud Ebor' xxiiij. die Novembr' anno regni Regis E. fil. Regis E. decimo.

Per ipsum Regem & consilium.


<--- 9Edw1 Stat 2. (1315) - Statute of Sheriffs , French text withh translation.-->