Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/223

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
AD. 1318. Anno duodecimo. Edwardi II.
177
Stat. 2.
Ex Rot. in Turr. Lond.

stras in terra predicta & singulos, comitatus ejusdem terre mitti faciatis per brevia nostra sub dicto sigillo ministris nostris placearum illarum & vicecomitibus dictorum comitatuum mandantes quod statuta ilia coram ipsis publicari & ea in omnibus & singulis suis articulis quantum ad eonim singulos pertinet firmiter faciant observari. T, R. apud Clarindon x die Septembr' anno &c. quartodecimo.

Per ipsum Regem.

REX Cancellario suo Hibernie salutem. Quedam statuta per nos de assenfu Prelatorum Comitum Baronum & Communitatis regni nostri nuper apud Lincoln & quedam alia statuta postmodum apud Eborum facta que indicia terra nostra Hibernie ad communem utilitatem populi nostri ejusdem terre observari volumus vobis mittimus sub sigillo nostro mandantes quod statuta ilia in dicta cancellaria nostra custodiri ac in rotulis ejusdem cancellarie irrotulari & sub sigillo nostro quo utimur in Hibernia in forma patenti exemplificari & ad singulas placeas nostras in terra predicta & singulos comitatus ejusdem terre mitti faciatis per brevia nostra sub dicto sigillo ministris nostris placearum illarum & vicecomitibus dictorum comitatuum mandantes quod statuta ilia coram ipfss publicari & ea in omnibus & singulis suis articulis quantum ad eorum singulos pertinet firmiter faciatis observari. T. R. apud Notyngh' xx die Novembr'.

Per ipsum Regem.

The Statute of Essoins, 'made Anno 12 Edw. II. Stat. 2. and Anno Dom. 1318.

Several Cases wherein Essoins do not lie.

{{center|{{Smalller|Cotton. MS. Claudius, D. 2.

Demonstratur quot modis essonia sunt calumpnianda & in quibus essonia jacent & in quibus non. Non jacet quia terra capta est in manum domini Regis. Non jacet quando aliquis districtus est per terras & catalla. Non jacet quia concessum est hinc inde judicium[1]. Nee jacet de ultra mare quia alias se essoniavit de malo veniendi. Nec jacet quia se essoniavit tali die. Nec jacet quia preceptum suit vicecomiti quod faceret ipsum venire. Non jacet de servitio domini Regis pro femina nisi quia nutrix aut obstetrix aut mittatur per breve ad ventrem inspiciendum. Non jacet quia querens non invenit plegios de prosequendo. Non jacet quia essoniatus testatur quod non est in servitio domini Regis. Non jacet quia nulla summonitio testificata vel attachiata est vel quia vicecomes mandavit quod non est inventus. Non jacet quia alias se essoniavit de servitio domini Regis scilicet tali die & modo & non misit Warrantum suum. Non jacet quia mandatum suit Episcopo quod faceret eum venire. Non jacet quia non nominatur in brevi. Non jacet quia resummonitio suit de ultima presentatione vel morte antecessoris. Non jacet quia preceptum est vicecomiti quod attachiet eum. Non jacet quia nondum dies preteriit.

Et sciendum quod essonium de servitio domini Regis scilicet post magnum cape & post parvum cape & post districtionem per terras & catalla jacet.

  1. Si juratores veniant, Alio MS.