tenementa sua aliis cognoscere vel reddere debeant in placitis Warrantie carte conventionis vel aliis de quibus sint levandi coram quibus antequam Fines illi leventur perfonaliter veniant ut earum partium etas fatuitas seu quicunque alii defectus si qui fuerint per vos adjudicari poterunt & decerni proviso tamen quod si quis senio an etate decrepita aut debilitate casualiter superveniente sic fuerit detentus & oppressus quod coram vobis ad Curiam nostram aliqualiter non possit accedere In tali casu Volumus quod duo vel unus vestrum de assensu vestro de Banco talem sic oppressum adeant vel adeat & suam recognitionem super placito & forma placiti quod habetur in Curia nostra dequo finis in eadem Curia levari debet assumpto secum si Unus adeat uno Abbate Priore vel Milite uno fide digno et bone fame recipiant vel recipiat & inde vos per Recordum suum reddant vel reddat certiores ut per ipsos vel ipsum omnibus que ad finem levandam pertinent examinatis fines illi ut predictum est rite leventur. Nolumus etiamquod aliquis Baronum nostrorum Scaccarii nostri seu Justiciariorum nostrorum aliquos capiant Attornatos nisi tantum in placitis que coram eis & sociis suis in locis & placeis ubi per nos assignantur & eandem de Attornato recipiendo Potestatem clericis & Ministris predictorum Baronum & Justiciariorum denegamus ordinantes quod si aliqui attornati per aliquem predicrorum aliquo modo admittantur pro non admissis habeantur & teneantur Potestate tamen Cancellarii nostri qui pro tempore fuerit cui juxta discretionem suam expedire viderit admittendi et etiam Capitalis Justiciarii nostri ut hactenus in Attornatis recipiendis semper observata. Volumus etiam quod hec donacio nostra in Octabis sancte Trinitatis proxime futuris incipiat observari. T. me ipso apud Karliolum viijo die Aprilis Anno regni nostri vicesimo quinto.
Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/225
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1332.
179
Anno deciimo quinto Edwardi II
Cotton MS.
Exilium Hugonis le Defpenfer Patris et Filii. See Appendix.
Ne quis occasionetur pro feloniis seu transsgressionibus factis in profecutione Hugonis le Despenfer patris et filii. See Appendix.
Forma Chartarum prosequentibus Hugh le Despenser pair em et filium concessarum.' See Appendix.
A Statute revoking the Pardon granted to the Pursuers of the Despensers, made Anno 15 Edw. II and Anno Dom. 1322. See Appendix.