Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/283

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1341. Annodecimo quinto Edwardi III. 237  

By another Statute made also Anno 15 Edw. III. the last mentioned Statute of Anno 15 Edw. III. was repealed, becauſe it was made without the Kings Conſent.


Ex Rot. Stat. in Turr. Lond, m. 19. dorso.

REX vicecomiti Lincoln' salutem. Cum in parliamento noftro apud Weftm' in quindena Pasche proximo preterita convocato quidam articuli legibus & consuetudinibus regni nostri An- glie & juribus & prerogative nostre regiis expresse contrarii pretendantur per modum statutorum per nos fuisse concessi Nos considerantes qualiter ad ob- servationem & defensionem legum consuetudinum jurium & prerogativarum hujusmodi astricti sumus vinculo juramenti et proinde volentes ea que sic fi- unt improvide ad statum debitum revocare super hoc cum Comitibus et Barcnibus ac peritis aliis dicti regni nostri consilium habuimus et tractatum Et quia editioni dicti statuti pretensi nunquam con- sensimus set premissis protestationibus de revocando dictum statutum si de facto procederet ad evitan- dum pericula que ex ipsus denegatione tunc time- bantur provenire cum dictum parliamentum alias fuisset sine expeditione aliqua in discordia dissolu- tum et sic ardua nostra negotia fuissent quod absit verisimiliter in ruina diffimulavimus sicut oportuit et dictum pretensum statutum sigillari permisimus ilia vice videbatur dictis Comitibus Baronibus et peritis quod ex quo dictum statutum de voluntate nostra gratuita non processit nullum erat et quod nomen vel vim statuti habere non deberet. Et ideo dic- tum statutum de ipsorum consilio et assensu decre- vimus esse nullum et illud quatenus de facto pro- cessit duximus adnullandum volentes tamen quod, articuli in dicto statuto pretenso contenti qui per alia statuta nostra vel progenitorum nostrorum Re- gum. Anglie sunt prius approbati juxta formam dictorum statutorum in omnibus prout convenitob- serventur. Et hoc solum ad conservationem et redintegrationem jurium corone nostre facimus ut tenemur non autem ut subditos nostros quos in mansuetudine regere cupimus opprimamus aliqua- liter vel gravemus. Et ideo tibi precipimus quod hec omnia in Jocis infra ballivam tuam ubi expe- dire videris publice facias proclamari. T. R. apud Westm' primo die Octobris anno quintodecimo.

Per ipsum Regem et consilium.