Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/405

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1382. Anno sexto Richardi II. Stat. 1. 359
Statutes made at Westminster, Anno 6 Rich. II. Stat. 1. and Anno Dom. 1382.
Ex Rot. in Turr. Lond m. 20.

REX vicecomiti Kancie falutem. Scias nos quedam ordinationes & remissiones in ultimo parliamento nostro apud Weftm' tento pro communi utiltae regni nostri Anglie fieri fecisse in hec verba:

AD laudem & honorem omnipotentis Dei & sancte matris ecclesie commodumque regni Anglie & utilitatem reipublice dominus Ri- cardus Dei gratia rex Anglie & Francie & Domi- nus Hibernie de Assensu prelatorum Ducum Co- mitum Baronum & Communitatum dicti regni in parliamento suo apud Westm' die Lune in octabis sancti Michaelis anno regni sui Anglie sexto convocato statuta quedam ordinationes re- missiones & pardonationes fieri fecit & stabiliri in foma subsequenti.

CAP. I.

IN primis ordinatum est & concordatum quod sancta mater ecclesia Anglicana habeat omnes ibertats suas integras & illesas ac eisdem plene gaudcat & utatur & quod Magna Carta & Carta de Foresta stautaque racta de Provisoribus pro hospi- tio domini Regis & aliorum ac omnia alia statuta & ordinationes ante hec tempora ficta & nondum evocata in omnibus suis articulis firmiter obser- ventur & executioni debite juxta effectum eorun- lem demandentur.

CAP. II.

ITEM ut brevia de debito et computo aliisque hujusmodi actionibus quecumquede cetero capi- intur in com' et dirigantur vicecomitibus com' ubi contractus actionum earundem emerserint ordina- tum est et concordatum quod decetero in placitis super brevibus illis narratum fuerit contractum inde fore factum in alio comitatu quam in brevi originali continetur quod tunc incontinenti breve illud pe- nitus cassetur.

CAP. III.

ITEM ordinatum est et concordatum quod om- nia brevia de nocumentis vicecomitalia vulgari- ter nuncupata, fiant decetero ad elediionem queren- tis in natura antiquitus usitata vel etiam in natura assisarum terminabilium coram Justitiariis domini Regis de uno Banco vel altero seu Justitiar' assisa- iam in comitat' loci capiend' assignat' et assignand'.

CAP.