Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/441

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1389. Anno decimo tertio Richardi II. Stat. 2. 395


REX vicecomiti Kanc' salutem. Precipimus tibi firmiter. injungentes quod quedam statuta & ordinationes per nos de assensu Magnatum & Communitatum regni nostri Anglie in parliamento nostro apud Westm' ultimo tento facta que tibi mittimus sub magno sigillo nostro in forma patenti infra comitatum tuum in locis ubi magis expediens fuerit sine dilatione legi & publice ex parte nostra proclamari ac firmiter teneri & observari facias juxta formam statutorum & ordinationum predictorum. Et hoc sub incumbenti periculo nullatenus omittas.

Teste rege apud Westm' xv. die Maii.
Consimilia brevia diriguntur singulis vicecomitibus per Angliam.