Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/454

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
408 C. 6. Anno decimo sexto Richardi II. A.D. 1392.


REX vicecomiti Kanc' salutem. Quoddam statutum in parliamento nostro apud Wynton' in octabis sancti Hillarii ultimo preteritis convocato de assensu Prelatorum Magnaturn &: Communitatis regni nostri Anglie ibidem existentium ad communem utilitatem populi ejusdem regni editum tibi mittimus sigillo nostro consignatum mandantes quod statutum predictum ac omnes & singulos articulos in eodem contentos infra ballivam tuam in locis ubi melius expedire videris legi & publice proclamari ac quantum ad te pertinet inviolabiliter observari facias. T. R. apud Westm' primo die Maii.

Per ipsum Regem
Consimilia brevia diriguntur singulis vicecomitibus per Angliam ac Johanni Duci Aquitane & Lancastrie & ejus Cancellario in dicto ducatu Lancastrie sub cadem data.
Per ipsum Regem.