Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/51

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
Ex Rot. in Turr. Lond
Ex Rot, in Turr. Lond.

Liber homo non amercietur pro parvo delicto[1] niſi ſecundum modum ipſius delicti & pro magno delicto ſecundum magnitudinem delicti ſalvo contenemento ſ uo & mercator eodem modo ſalva mercandiſa ſua & villanus alterius quam noſter eodem modo amercietur ſalvo wanagio ſuo ſi inciderit in manum noſtram. Et nulla predictarum miſericordiarum ponatur niſi per ſacramentum proborum & leg' hominum de viſneto. Comites & Barones non amercientur niſi per pares ſuos & non niſi ſecundum modum delicti. Nulla eccleſiaſtica perfona amercietur ſecundum quantitatem beneficii ſui eccleſiaſtici ſet ſecundum laicum tenementum ſuum & ſecundum quantitatem delicti.


NEC villa nec [2] Liber homo diſtringatur facere pontes ad riparias niſi qui[3] ab antiquo & de jure facere [4] debent.

NUlle riparie defendantur decetero niſi ille que fuerunt in defenſo tempore H. Regis Avi noſtri per eadem loca & eoſdem terminos ucut eſſe conſueverant tempore ſuo.

NUlIus Vicecomes Conſtabularius[5] Coronator vel alii Ballivi noſtri teneant placita corone noſtre.

SI aliquls tenens de nobis laicum feodum moriatur & Vicecomes vel Ballivus noſter oſtendat litteras noſtras patentes de fummonitione noſtra de debito quod defunctus nobis debuit liceat Vicecomiti vel Ballivo noſtro attachiare & imbreviare[6] omnia bona & catalla defuncti inventa in laico feodo ad valentiam illius debiti per viſum legalium hominum

Ita tamen quod nichil [7] inde amoveatur donee perſolvatur nobis debitum quod clarum fuerit & refiduum relinquatur executoribus ad faciendum teſtamentum defuncti & ſi nichil nobis debeatur ab ipſo

  1. 'fet,' ib.
  2. Deeſt liber, ib.
  3. 'ex,' ib.
  4. 'debet,'ib.
  5. 'Coronoitores,' ib.
  6. Deſunt 'omina bona, &,' ib.
  7. Deeſt 'inde' ib.