Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


NUllus capiatur aut impriſonetur propter appellum femine de morte alterius quam viri ſui.

NUllus Comitatus decetero teneatur niſi de menſe in menſem & ubi major terminus eſſe ſolebat major ſit. Nec aliquis Vicecomes vel Ballivus [1] ſuus faciat tornum ſuum per Hundredum niſ}i bis in anno & non niſi in loco debito & conſueto videlicet ſemel poſt Pafch' & iterum poſt feſtum ſancti Michaelis. Et viſus de franco plegio tunc fiat ad ilium terminum ſancti Michaelis ſine occaſione Ita ſcilicet quod quilibet habeat libertates ſuas quas habuit [2] vel habere conſuevit tempore H. Regis Avi noftri vel quas poſtea perquiſivit fiat auteni viſus de franco plegio ſic videlicet quod pax noſtra teneatur & quod [3] theothinga teneatur integra ſicut eſſe conſuevit & quod Vicecomes non querat occaſiones & quod contentus ſit [4] de eo quod Vic' habere conſuevit de viſu ſuo faciendo tempore H. Regis Avi noſtri.


[5]NEC liceat decetero alicui dare terram ſuam domui religioſe ita quod illam reſumat de eadem domo tenendam. Nec liceat alicui domui religioſe terram alicujus ſic accipere quod tradat illam illi a quo cam recepit tenendam. Si quis autem decetero terram ſuam alicui domui religioſe ſic dederit & ſuper hoc convincatur donum ſuum penitus caſſetur & terra ilia domino[6] illius feodi incurratur.


SCutagium decetero capiatur ſicut capi[7] conſuevit tempore H. Regis avi noſtri. Et ſalve ſint Archiepis' Epis' Abbatibus Prioribus Templar' Hoſpitelar' Comitibus Baronibus & omnibus aliis tam cccleſiaſticis perſonis quam ſecularibus[8] omnes libertates & libere conſuetudines quas prius habuerunt. Omnes autem confuetudines & libertates predictas quas conceſſimus in regno noſtro tenendas quantum ad nos pertinet erga noſtros' Omnes de regno noſtro tam clerici quam laici obſervent quantum ad ſe pertinet erga ſuos. Pro hac autem donatione

& conceſſione libertatum iſtarum & aliarum

  1. D. 'ſous,' ib.
  2. 'Et,' ib.
  3. 'Tiethinga integra ſit ſicut' ib.
  4. D.'de' ib.
  5. 'Non liceat,' ib.
  6. 'Suo illius,' ib.
  7. 'Solebat,' ib.
  8. Deeſt 'omnes' ib.