Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/58

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Ex Rot. in Turr. Lond.

habuerunt tempore prime coronationis Regis Henrici Avi noſtri Ita quod quieti ſint imperpetuum de omnibus purpreſturis vaſtis & aſſartis factis in illis boſcis poſt illud tempus uſque ad principium ſecundi anni coronationis noſtre. Et qui decetero vaſtum purpreſturam Vel aſſartum ſine licentia noſtra in ill' fecerint de vaſtis purpreſturis & aſſartis reſpondeant.

REgardatores noſtri eant per foreſtas ad faciendum regardum ſicut fieri conſuevit tempore prime coronationis Reg' Henrici Avi noſtri & non aliter.

INquiſitio vel viſus de expeditatione canum exiſtentium in foreſta decetero fiat quando fieri debet regardum ſcillet de tertio anno in tertium annum & tunc fiat per viſum & teſtimonium legalium hominum & non aliter & ille cujus canis inventus fuerit tunc non expeditatus det pro miſericordia tres ſolidos. Et decetero nullus bos capiatur pro expeditatione Tal' autem fiat expeditatio per aſſiſam communiter uſitatam quod tres cotelli abſcindantur ſine pelota de pede anteriori. Nec expeditentur canes decetero niſi in locis ubi conſueverunt expeditari tempore prime coronationis predicti Regis Henrici avi noſtri.

NUllus foreſtarius vel bedellus decetero faciat ſcotallas vel colſigat garbas vel avenam vel bladum aliquod vel agnos vel porcellos nee aliquam collectam faciat & per viſum & ſacramentum duodecim regardatorum quando facient regardum. Tot foreſtarii ponantur ad foreſtas cuſtodiendas quot ad; illas cuſtodiendas rationabiliter viderint ſufficere.

NUllum ſwanimotum decetero teneatur in regno noſtro niſi ter in anno videlicet in prihcipio quindecim dierum ante feſtum ſancti Michaelis quando Agiſtatores noſtri conveniunt ad agiſtand' dominicos boſcos noſtros & circa feſtum ſancti Martini quando agiſtatores noſtri debent recipere pannagium noſtrum & ad iſta duo ſwanimota conveniant foreſtarii viridarii & agiſtatores & nou alii per diſtrictionem & tertium ſwanimotum teneatur in initio quindecim dierum ante feſtum ſancti Johannis Baptiſte pro feonatione beſtiarum noſtrarum & ad illud ſwanimotum tenendum conveuiiint foreſtarii viridarii & non alii per diſtrictionem, Pret, (illegible text) fin-