Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est


tur, intelligunt. Idem vobis evenit : marcetis in vestris rebus, nec cogitatis quot casus undique immineant, jam jamque pretiosa spolia laturi Sapienti quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet : vivit enim præsentibus lætus, futuri securus. « Nihil magis, Socrates inquit, aut aliquis alius, cur idem jus adversus humana atque eadem potestas est, persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitæ meæ flecterem. Solita conferte undique verba : non conviciari vos putabo, sed vagire velut infantes miserrimos. » Hæc dicet ille, cui sapientia contigit ; quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium, jubet. Adjiciet his illa : « Existimatio me vestra non meo nomine, sed vestro movet, quia calamitatis est odisse, et lacessere virtutem bonæ spei ejuratio est. Nullam mihi injuriam facitis ; sicut ne diis quidem hi qui aras evertunt : sed malum pro-