Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est


sitate ; num quum in cælum insanitis, non dico, sacrilegium facitis, sed operam perditis. Præbui ego aliquando Aristophani materiam jocorum : tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Illustrata est virtus mea, per ea ipsa per quæ petebatur ; produci enim illi et tentari expedit ; nec ulli magis intelligunt quanta sit quam qui vires ejus lacessendo senserunt. Duritia silicis nulli magis quam ferientibus nota est. Præbeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecunque moti sunt, verberare : nec ideo aut loco eam movent, aut per tot ætates crebro incursu suo consumunt. Assilite, facite impetum : ferendo vos vincam. In ea, quæ firma et insuperabilia sum, quidquid incurrit, malo suo vim suam exercet. Proinde quærite aliquam mollem cedentemque materiam, in quam tela vestra figantur. Vobis autem vacat aliena