Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est


scrutari mala, et sententias ferre de quoquam ? Quare hic philosophus laxius habitat, quare hic lautius cœnat ? Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus. Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum nævos aut verrucas derideat, quem fœda scabies depascitur. Objicite Platoni quod petierit pecuniam ; Aristoteli quod acceperit ; Democrito, quod neglexerit ; Epicuro, quod consumpserit ; mihi ipsi Alcibiadem et Phædrum objectate. O vos usu maxime felices, quum primum vobis imitari vitia nostra contigerit ! Quin potius mala vestra circumspicitis, quæ vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ? Non eo loco res humanæ sunt, etiamsi statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.
XXVIII. « Hoc vos non intelligitis, et alienum fortunæ vestræ vultum geritis : sicut plurimi quibus in circo aut in theatro desidentibus, jam funesta domus est, nec annuntiatum