Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est


animi, perita rerum, placida in actu, cum humanitate multa, et conversantium cura. Libet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit, nisi bonus malusque animus ; honesti cultor, virtute contentus, quem nec extollant fortuita, nec frangant ; qui nullum majus bonum eo, quod sibi ipse dare potest, noverit ; cui vera voluptas erit voluptatum contemptio. Licet, si evagari velis, idem in aliam atque aliam faciem, salva et integra potestate, transferre. Quid enim prohibet nos beatam vitam dicere, liberum animum, et erectum, et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum ; cui unum bonum honestas, unum malum turpitudo ? Cætera vilis turba rerum, nec detrahens quidquam beatæ vitæ, nec adjiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens. Hoc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua, et lætitia alta atque ex alto veniens, ut quæ suis gaudeat, nec majora domesticis cupiat. Quidni ista penset bene cum