Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est


oriuntur. Sed si ista indiscreta essent, non videremus quædam jucunda, sed non honesta ; quædam vero honestissima, sed aspera, et per dolores exigenda.

VII. Adjice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit : at virtus malam vitam non admittit ; et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt : quod non eveniret si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus sæpe caret, nunquam indiget. Quid dissimilia, immo diversa componitis ? Altum quiddam est virtus, excelsum, regale, invictum, infatigabile : voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cujus statio ac domicilium fornices et popinæ sunt. Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus : voluptatem latitantem sæpius, ac tenebras captantem ; circa balnea ac sudatoria, ac loca ædilem metuentia ; mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam, et medicamentis pollutam. Summum