Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est


virtute, nec malitia continget ; deinde, ut sis immobilis et contra malum ex bono ; ut, qua fas est, Deum effingas : Quid tibi pro hac expeditione promittit ? ingentia et æqua divinis. Nihil cogeris : nullo indigebis : liber eris, tutus, indemnis : nihil frustra tentabis, nihil prohibeberis. Omnia tibi ex sententia cedent : nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. Quid ergo ? virtus ad vivendum beate sufficit ? perfecta illa et divina quidni sufficiat ? immo superfluit. Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito ? quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ? Sed ei qui ad virtutem tendit, etiamsi multum processit, opus est tamen aliqua fortunæ indulgentia, adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit, et omne vinculum mortale. Quid ergo interest ? quod alii alligati sunt, alii adstricti, alii destricti quoque : hic qui ad superiora progressus est, et se altius extulit, laxam catenam trahit, nondum liber, jam tamen pro libero.