Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est


se populus premit, nemo ita cadit ut non alium in se attrahat, primi exitio sequentibus sunt : hoc in omni vita accidere videas licet ; nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est. Nocet enim applicari antecedentibus : et dum unusquisque mavult credere quam judicare, nunquam de vita judicatur, semper creditur : versatque nos et præcipitat traditus per manus error, alienisque perimus exemplis. Sanabimur, si modo separemur a cœtu : nunc vero stat contra rationem, defensor mali sui, populus. Itaque id evenit, quod in comitiis, in quibus eos factos prætores iidem qui fecere mirantur, quum se mobilis favor circumegit. Eadem probamus, eadem reprehendimus ; hic exitus est omnis judicii, in quo secundum plures datur.

II. Quum de beata vita agitur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas : « Hæc pars major esse vide-