Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Epicuro, objectum Zenoni. Omnes enim isti dicebant, non quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum vivendum ipsis esset. De virtute, non de me loquor, et quum vitiis convicium facio, in primis meis facio ; quum potuero, vivam quomodo oportet. Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis ; ne virus quidem istud, quo alios spargitis, vos necatis, me impediet quo minus perseverem laudare vitam, non quam ago, sed quam agendam scio ; quo minus virtutem et ex intervallo ingenti reptabundus sequar. Exspectabo scilicet, ut quidquam malevolentiæ inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit, nec Cato ? Curet aliquis an istis dives nimis videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est ? Virum acerrimum, et contra omnia naturæ desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteri Cynici, quod quum sibi interdixerint habere, interdixit et poscere,