Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est


negant satis egere ! Vides enim ? non virtutis scientiam, sed egestatis professus est.
XIX. Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitæ suæ manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse quod sibi gulam præsecuit: alii dementiam videri volunt factum hoc ejus, alii temeritatem. Ille interim beatus, ac plenus bona conscientia, reddidit sibi testimonium vita excedens, laudavitque ætatis in portu et ad ancoram actæ quietem, et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit :

Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi.

De alterius vita, de alterius morte disputatis, et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis. Expedit enim vobis, neminem videri bonum : quasi aliena virtus exprobratio de ictorum vestrorum sit. Inviti splendida cum sordibus vestris confertis, nec intelligitis quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi qui virtutem sequuntur, avari,