Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est


ne habeat, sed ne sollicitus habeat ; non abigit illa a se, sed abeuntia securus prosequitur. Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet, quam ibi, unde sine querela reddentis receptura est ? M. Cato quum laudaret Curium et Coruncanium, et seculum illud in quo censorium crimen erat paucæ argenti lamellæ, possidebat ipse quadringenties sestertium : minus sine dubio quam Crassus, plus tamen quam censorius Cato. Majore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur. Et si majores illi obvenissent opes, non sprevisset ; nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias sed mavult : non in animum illas, sed in domum recipit : nec respuit possessas, sed continet, et majorem virtuti suæ materiam subministrari vult.
XXII. Quid autem dubii est, quin major materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis, quam in paupertate ? quum in hac unum genus virtutis sit, non inclinari, nec de-