Jump to content

Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est


primi : in divitiis, et temperantia, et liberalitas, et diligentia, et dispositio, et magnificentia, campum habeat patentem. Non contemnet se sapiens, etiamsi fuerit minimae staturæ ; esse tamen se procerum volet : et exilis corpore, ac amisso oculo valebit ; malet tamen sibi esse corporis robur. Et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius ; malam valetudinem tolerabit, bonam optabit. Quædam enim, etiamsi in summam rei parva sunt, et subduci sine ruina principalis boni possunt, adjiciunt tamen aliquid ad perpetuam lætitiam, et ex virtute nascentem. Sic illum afficiunt divitiæ, et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus, et in bruma ac frigore apricus locus. Quis porro sapientum, nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus, negat etiam hæc quae indifferentia vocamus habere in se aliquid pretii, et alia