|
melioribus ferre sententiam ; mihi jam, quod argumentum
est recti, contingit malis displicere. Sed ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam, et quanti quæque æstimem. Divitias nego bonum esse : nam si essent, bonos facerent ; nunc quoniam quod apud malos deprehenditur, dici bonum non potest, hoc illis nomen nego ; ceterum et habendas esse, et utiles, et magna commoda vitæ afferentes, fateor.
|
Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/90
Appearance
Haec pagina emendata est