Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est


mero consideo, qui manum ad stipem porrigunt ; quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ? Quid ergo est ? domum illam splendidam malo, quam pontem. Pone in stramentis splendentibus, et delicato apparatu : nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum quod purpura in conviviis meis substernetur. Mutas magnificentiam meam : nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in manipulo fœni acquiescet, si super Circense tomentum, per sarturas veteris lintei effluens, incubabo. Quid ergo est ? malo quid mihi animi sit ostendere prætextatus et gausapatus, quam nudis scapulis aut semitectis. Omnes mihi dies ex voto cedant, novæ gratulationes prioribus subtexantur ; non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis : hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus variis, nulla omnino hora sine aliqua querela sit : non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo