Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina emendata est


aliquem exsecrabor diem ; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est ? malo gaudia temperare quam dolores compescere. Hoc tibi ille Socrates dicet : « Fac me victorem universarum gentium ; delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat ; jura reges Persarum petant : me hominem esse tum maxime cogitabo, quum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio conjunge protinus præcipitem mutationem : in alienum imponar ferculum, exornaturus victoris superbi ac feri pompam : non humilior sub alieno curru agar, quam in meo steteram. » Quid ergo est ? vincere tamen, quam capi malo. Totum fortunæ regnum despiciam : sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quidquid ad me venerit, bonum fiet : sed malo faciliora ac jucundiora veniant, et minus vexatura tractantem. Non est enim quod ullam existimes esse sine labore virtutem, sed quædam virtutes stimulis, quædam