Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est

10       SACRO-BOSCO

numerum proximum parem sub illo contentum, et medietatem ejus pone in loco illius imparis deleti; de unitate autem quæ remanet medianda, fac ut prius. Hoc facto, medianda est secunda figura et negocianda est ut prius, si cifra prætermittatur intacta. Si autem figura sit significativa, aut par aut impar erit: si par, loco ejus deletæ scribatur ejus medietas; si impar, aut erit unitas aut alius digitus numerum imparem representans. Si unitas, loco ejus deletæ scribatur cifra. Illa autem unitas cum valet decem respectu figuræ prioris de illis decem sumatur medietas: quinarius et addatur figuræ præcedenti. Si vero fuerit alius digitus numerum imparem representans, sume proximum parem sub illo contentum, et medietas ejus loco illius imparis deletæ ponatur: unitas autem quæ remanet medianda valet decem respectu figuræ præcedentis: dividatur ergo ille denarius in duos quinarios, et unus illorum abjiciatur, et reliquus addatur figuræ præcedenti ut prius. Si autem cifra fuerit cui debet addi quinarius, deleatur cifra, et loco ejus scribatur quinarius, et sic operandum est donec totus numerus mediatur qui scriptus fuerit.


V.—Duplatio.

Duplatio est numeri propositi ad seipsum aggregatio, ut videatur summa excrescens. In duplatione tantum unus ordo figurarum est necessarius. In tribus speciebus precedentibus