Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       17

incipiendum est operari ab ultima figura numeri divisoris, et videndus est quotiens, possit illa subtrahi a figura sibi supraposita, et reliquæ a residuo sibi supraposito, si aliquid fuerit residuum. Viso ergo quotiens, figuræ inferioris ordinis possint subtrahi a suis superioribus, scribendus est numerus denotans quotiens ex directo supraposito illius figuræ sub qua est prima figura numeri divisoris, et per illam dividendæ sunt omnes figuræ inferioris ordinis a suis superioribus. Si autem contingat post anteriorationem quod non quotiens, possit subtrahi ultima figura divisoris a figura sibi supraposita super figuram sub qua est prima divisoris, recte scribenda est cifra in ordine numeri denotantis quotiens, et anteriorandæ sunt figuræ, ut prius; similiter faciendum est ubicunque contingit in numero dividendo quod divisor non possit subtrahi a numero dividendo, ponenda est cifra in ordine numeri denotantis quotiens et anteriorandæ sunt figuræ, ut prius: nec cessandum est a ductu numeri denotantis quotiens in divisorem, nec a ductu divisoris subtrahendæ donec prima divisoris sit subtracta a prima dividendi: quo facto, aut aliquid erit residuum aut nihil: si aliquid sit residuum, reservetur exterius et scribatur in tabula et erit semper unius divisoris. Cum igitur facta fuerit talis divisio, et probare volueris utrum benefeceris, multiplica numerum denotantem quotiens per divisorem et redibunt eædem figuræ quas prius habuisti, si nihil fuerit