Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

22       SACRO-BOSCO

rorum distinguuntur: est enim limes numerorum ejusdem naturæ extremis contentorum terminis, continua ordinatio; unde primus limes est novem digitorum continua progressio. Secundus novem articulorum principalium est tertius centenariorum. Quartus novem millenariorum tres limites et resultant incomposites per digitorum appositionem super quam cubum articulorum trium predictorum, ut si alter alteri proponatur. Sed per finalis termini rationem ex millenariorum receptione super se semel per modum quadratorum, aut bis per modum solidorum, resultat penultima et ultimus limes.


X.—Extractio radicum in quadratis.

Radicem numeri quadrati extrahere est, proposito aliquo numero, radicem quadrati invenire, si numerus propositus quadratus fuerit. Si numerus vero non fuerit quadratus, tunc radicem extrahere est maximi quadrati sub numero proposito contenti invenire. Si velis igitur radicem alicujus numeri quadrati extrahere, scribe numerum illum per suas differentias, et computa numerum figurarum, utrum sit par vel impar. Si par, incipiendum est operari sub penultima. Si impar, ab ultima; et, ut breviter dicatur, incipiendum est a figura posita in ultimo loco impari; sub ultima igitur figura in impari loco posita, inveniendus est quidam digitus, qui ductus in se deleat totum sibi suprapositum respectu sui vel inquantum