Jump to content

Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

26       SACRO-BOSCO DE ARITHMETICA.

totum suprapositum respectu sui vel inquantum vicinius potest. Notandum est quod productum perveniens ex ductu digiti inventi in se possunt addi et similiter simul contrahi a tali numero supraposito in respectu digiti inventi: hoc facto, aut aliquid erit residuum aut nihil: si nihil, constat quod numerus propositus fuit cubicus, et ejus radix est digitus ultimo inventus propositus cum subtriplis vel subtriplo, quæ radix si ducatur in se et postea in productum erunt eædem figuræ quas prius habuisti. Si vero fuerit residuum, reservetur idem exterius in tabula, et constat quod ille numerus non fuit cubicus. Sed digitus ultimo inventus cum subtriplo vel subtriplis est radix maximi cubici sibi numero proposito contenti, quæ radix si ducatur in se et postea in productum est maximus cubicus sub numero proposito contentus, et si illo cubico addatur residuum in tabula, erunt eædem figuræ quæ prius fuerunt. Si autem aliquis digitus post anteriorationem, non inveniri possit, tunc ponenda est cifra sub quarta figura versus dextram et anteriorandæ sunt figuræ ut prius. Notandum est, et quod si in numero proposito non est aliquis locus millenarii, incipiendum est operari sub prima figura. De extractione radicum dicta sufficiant.