Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est
163
cronica - liber de prelato

vestrum sum sicut qui ministrat. Quod prefiguratum fuit II Reg. VI, ubi dicitur quod, quando David cum populo Israel deducebant archam federis Domini in iubilo, quamvis esset rex, circumstante exercitu non fecit sibi ministrari, sed potius ministrabat, et partitus est universe multitudini Israel, tam viro quam mulieri, singulis colliridam panis unam et assaturam bubule carnis unam et similam frixam oleo. Et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. Et ex hac humilitate despexit eum Michol filia Saul, uxor sua. Sic sinagoga Iudeorum Christum despexit, pro eo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, Philipen. II. Ideo ad laudem eius cantatur in prosa:

Hic est David patriarcha
nudus saltans coram archa,
  sese vilem reputans.


Dixitque David ad Michol: ‛Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, et precepit michi, ut essem dux super populum Domini in Israel. Et ludam et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis’. Ubi dicit beatus Gregorius: Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia superare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula inungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, extinctis allophilis numerosa preputia reportare, regnum ex promissione percipere cunctumque Israelticum populum sine ulla postmodum contradictione possidere? Et tamen in cunctis se despicit, qui in suis oculis humilem se esse confitetur. Sic et tu exemplo David et Christi humilia valde spiritum tuum, sciens quoniam, quantumcumque te humiliaveris, humilior Christo non eris, ut dicit Augustinus. Ideo dicit Ecclesiasticus III: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam et etiam gloriam. Dicitur enim in Iob XXII: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos,