Anno Domini MCCVI in orientali et occidentali quidem imperio et apud Antiochiam predictis ex causis [et] inter predictos certatur illustres.
Anno Domini MCCVII Aço marchio fuit expulsus de Verona, et pro illo facto fuit destructa Verona. Eodem anno marchio Bonifacius in prelio Montis-ferrati occiditur, filios derelinquens Guilielmum in Ytalia et Demetrium apud Thessalonicam successores.
Anno Domini MCCVIII sopita est seditio regum de occidentis imperio concertantium. Nam Phylippo in thalamo nequiter occiso successit feliciter Octo quartus. De quo noctu quidam previderat visionem, se esse Dei gratiam dicentem et futura his versibus prophetantem, scilicet:
Xer dolor Octo tibi, suspice: finit ibi.
Huius paranigmatis hoc anno sententia declaratur sic: Sufflo: inspiro. Da terre: dic terrenis. Quod rex Octo xer: ratione dolet, et quod errat Adolfus, electus Coloniensis. Xer dolor Octo tibi expositio est clausule precedentis. Suspice: finit ibi. Ostendit enim visio previsori temporis determinationem: hunc annum in pariete pictum, litteris annotatum.
Hoc eodem anno fuerunt carrocia de Parma et de Bononia in servitio communis Regii in obsidione Suçarie, quam fecerunt Mantuani et marchio Estensis et Ferarienses et Veronenses et Mutinenses et Cremonenses et multi alii cum eis circa Suçariam cum manganis et prederiis et aliis instrumentis ad capiendum castrum Suçarie, et omnes fugierunt timore Reginorum et suorum amicorum. Et fuit eo anno maxima abundantia panis et vini.
Anno Domini MCCIX Octo imperator hospitatus est super Renum — quidam torrens est in episcopatu Regino — et ad Salvam-terram similiter hospitatus fuit. Et fuit coronatus a papa Innocentio III die XI intrante Octobri. Et in eodem anno Salinguerra cepit Ferariam, quam Aço marchio detinebat, et eum expulit. Coronatus autem predictus Octo contra