Pagina:Satire (Giovenale).djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 
Solveret, et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
    Non tulit ex illis torvum Lauronia quemdam
Clamantem toties: «Ubi nunc lex Iulia? dormis?»
Atque ita subridens: «Felicia tempora, quae te
Moribus opponunt! habeat iam Roma pudorem;
Tertius e coelo cecidit Cato! sed tamen unde
Haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
Quod si vexantur leges ac iura, citari
Ante omnes debet Scantinia; respice primum
Et scrutare viros; faciunt hi plura, sed illos