Pagina:Satire (Giovenale).djvu/184

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Incestus, cum quo nuper vittata iacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum: quid agas, quum dira et foedior omni
Crimine persona est? Mullum sex milibus emit,
Aequantem sane paribus sestertia libris,
Ut perhibent, qui de magnis maiora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi:
Est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
Quae vehitur clauso latis specularibus antro.