Jump to content

Pagina:Satire (Persio).djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

14

Et natalitia tandem eum sardonyche albus
Sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello.

Hic neque more probo videas, neque voce serena
Ingentes trepidare Titos, cum carmina lumbum 20
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Tun', vetule, auriculis alienis colligis escas?
Auriculis, quibus et dicas cute perditus: ohe!
Quo didicisse, nisi hoc fermentum, et quae semel intus
Innata est, rupto jecore, exierit caprificus? 25
En pallor, seniumque! o mores! usque adeone
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
At pulchrum est digito monstrari, et dicier: hic est.
Ten' cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendas?
Ecce inter pocula quaerunt 30
Romulidae saturi, quid dia poemata narrent.
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est
Rancidulum quiddam balba de nare locutus

Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid
Eliquat, et tenero supplantat verba palato. 35
Assensere viri.