Jump to content

Pagina:Satire (Persio).djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

16

Nunc non cinis ille poetae
Felix? nunc levior cippus non imprimit ossa?
Laudant convivae: nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo, fortunataque favilla
Nascentur violae?
Rides, ait, et nimis uncis 40
Naribus indulges: an erit, qui velle recuset
Os populi meruisse , et cedro digna locutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina, nec thus?
Quisquis es, ô modo, quem ex adverso dicere feci,
Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit, 45
(Quando haec rara avis est) si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam: neque enim mihi cornea fibra est.
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum, et belle. Nam belle hoc excute totum:
Quid non intus habet?
Non hic est Ilias Attî 50
Ebria veratro, non si qua elegidia crudi
Dictarunt proceres, non quicquid denique lectis
Scribitur in citreis.
Calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum trita donare lacerna.

Et verum, inquis, amo: verum mihi dicito de me. 55
Qui pote? Vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus protenso sesquipede extet.