et noctem flumine purgas.
Heus age, responde: minimum est quod scire laboro.
De Jove quid sentis? esine ut praeponere cures
Hunc... — Cuinam? — Cuinam? vis Stajo ? An scilicet haeres
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis? 20
Hoc igitur, quo tu Jovis aurem impellere tentas,
Die agedum Stajo. Pro Juppiter! o bone, clamet,
Juppiter! At sese non clamet Juppiter ipse?
Ignovisse putas, quia cum tonat, ocyus ilex
Sulfure discutitur sacro, quam tuque domusque? 25
An, quia non fibris ovium, Ergennaque jubente,
Triste jaces lucis, evitandumque bidental,
Idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Juppiter? Aut quidnam est, qua tu mercede deorum
Emeris auriculas? Pulmone, et lactibus unctis? 30
Ecce avia, aut metuens divum matertera cunis
Exemit puerum, frontemque, atque uda labella
Infami digito, et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto 35
Nunc Licinî in campos, nunc Crassi mittit in caedes.
Hunc optent generum rex et regina:
Pagina:Satire (Persio).djvu/34
Appearance
Haec pagina emendata est