Pagina:Satire (Persio).djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

40

Et tibi, quas Samios diduxit littera ramos,
Surgentem dextro monstravit limite callem

Stertis adhuc? laxumque caput compage soluta
Oscitat hesternum, dissutis undique malis?

Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum? 60
An passim sequeris corvos testaque lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?

Ellehorum frustra, cum jam cutis aegra tumebit,
Poscentes videas; venienti occurrite morbo;
Et quid opus Craiero magnos promittere montes? 65

Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum ;
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo
Quis datus ; aut metae qua mollis flexus, et unde;

Quis modus argento; quid fas optare; quid asper
Utile nummus habet; patriae, carisque propinquis 70
Quantum elargiri deceat; quem te deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re.

Disce; nec inpideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae Marsi monumenta clientis, 75
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.