Jump to content

Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Incipias, parto quod avebas : nec facias quod
Umidius quidam (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos ; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret : ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat : at hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades ? ut vivam Mævius ? aut sic,
Ut Nomentanus ? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere. Non ego, avarum.
Cum veto te fieri, vappam jubeo, ac nebulonem.
Est inter Tanaïm quiddam, socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo : nemon’, ut avarus,
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet : hunc atque hunc superare laboret ?
Sic festinanti semper locupletior obstat.
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,