Quali igitur victu sapiens utelur, et horum
Utrum imitabitur ? hac urget lupus, hac canis angit.
Mundus erit, qui non offendet sordibus, atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Sævus erit : nec sic, ut simples Nævius, unctam
Convivis præbebit aquam : vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secum
Afferat. In primis valeas bene . nam, variae res
Ut noceant bomini, credas, memor illius escæ,
Quæ simplex olim tibi sederit. At simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia ? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque prægravat una,
Atque affigit humo divinae particulam auræ.
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/132
Appearance
Haec pagina emendata est
132
HORACE,