Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/148

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
148
HORACE,

Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiæ nihilum metuenda timentis; ut ignes,
Ut rupes, fluviosque in campo obstare queratur :
Alterum et huic varium, et nihilo sapientius, ignes
Per medios, fluviosque ruentis. Clamet amica
Mater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor :
Hic fossa est ingens, hic rupes maxima : serva :
Non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,
Mater te appello, clamantibus. Huic ego vulgum
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo :
Integer est mentis Damasippi creditor ? esto :
Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam ;
Tune insanus eris, si acceperis ? an magis excors
Rejecta præda, quam præsens Mercurius fert ?
Scribe decem a Nerio : non est satis, adde Ciculæ
Nodosi tabulas centum ; mille adde catenas :
Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus,
Cum rapies in jus malis ridentem alienis ;