Forte minus locuples uno quadrante periret,
Ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res,
Virtus, fama, decua, divina humanaque pulchris
Divitiis parent : quas qui construxerit, ille
Clarua erit, fortis, justus, sapiens etiam, et Rex,
Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum,
Speravit magnæ laudi fore. Quid simile isti
Græcus Aristippus ? qui servos projicere aurum
In media jussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. Uter est insanior horum ?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharæ, nec Musæ deditus ulli ;
Si scalpra, et formas non sutor : nautica vela
Aversus mercaturis : delirus, et amens
Undique dicatur merito. Quid discrepat istas,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
Compositus, metuensque velut contingere sacrum ?
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/152
Appearance
Haec pagina emendata est
152
HORACE,