Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris :
Si positis intus Chii, veterisque Falerni
Mille cadis; ( nihil est, tercentum millibus ) acre
Potet acetum : age ! si et stramentis incubet, unde —
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex , custodis, ne tibi desit ?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
Ungere si caules oleo meliore, caputque
Cœperis impexa fœdum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers
Undique ? Tun’ sanus ? populum si cædere saxis
Incipias, servosve tuos, quos ære pararis,
Insanum te omnes pueri, clamentque puellæ.
Cum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es ? Quid enim ? neque tu hoc facis Argis,
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/154
Appearance
Haec pagina emendata est
154
HORACE,