Tu, cave ne minuas ; tu, ne majus facias id
Quod sans esse putat pater, et natura coercet.
Præterea ne vos titillet gloria, jure
Jurando obstringam ambo : uter Ædilis fuerit, vel
Vestrum prætor, is intestabilis et sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere, aut æneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ?
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem ?
Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur ?
Rex sum. Nil ultra quæro plebeius. Et æquam
Rem imperito : ac, si cui videor non justus, inulto
Dicere quæ sentit permitto. Maxime regum,
Dii tibi dent capta classem deducere Troja.
Ergo consulere, et mox respondere licebit ?
Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putrescit, toties servatis clarus Achivis ?
Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhumato,
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/160
Appearance
Haec pagina emendata est
160
HORACE,