Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/164

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
164
HORACE,

Stas animo? et purum est, vitio tibi cum tumidum est cor ?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam ;
Huic vestem ut gnatæ paret, ancillam paret, aurum ;
Pusam, aut pusillam appellet, fortique marito
Destinet uxorem, interdicto huic omne adimat jus
Prætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi ? ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania : qui sceleratus,
Et furiosus erit : quem cepit vitrea fama,
Hune circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam, et Nomentanum arripe mecum :
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius, ac Tusci turba impia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum,
Mane domum veniant. Quid tum ? venere frequentes ;
Verba facit leno. Quidquid mihi, quidquid et horum
Cuique domi est, id crede tuum, et vel nunc pete, vel cras.
Accipe quid contra juvenis responderit æquus :
In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum