Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est
170
HORACE,

Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?
Quid ? cum balba feris annoso verba palato,
Ædificante casas, qui sanior ? Adde cruorem
Stultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,
Hellade percussa, Marius cum præcipitat se,
Cerritus fuit ? an commotæ crimine mentis
Absolves hominem, et sceleris damnabis eumdem,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lotis mane senex manibus currebat, et unum
( Quid tam magnum ? addens ) unum me surpite morti,
Dis etenim facile est, orabat : sanus utrisque
Auribus, atque oculis ; mentem, nisi litigiosus,
Ëxciperet dominus, cum venderet. Hos quoque vulgus
Chrysippi ponit fecunda in gente Meneni.
Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus, medicusve levarit