Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
HORACE,

Ægrum ex præcipiti, mater delira necabit
In gelida fixum ripa, febrimque reducet.
Quone malo mentem concussa ? timore Deorum.
Hæc mihi Stertinius, sapientum Octavus, amico
Arma dedit, posthac ne compellarer innltus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet ; atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
Stoïce, post damnum sic vendas omnia pluris :
Qua me stultitia ( quoniam non est genus unum )
Insanire putas ? ego nam videor mihi sanus.
Quid? caput abscissum demens cum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?
Stultum me fateor ( liceat concedere veris )
Atque etiam insanum : tantum hoc edissere, quo me
Ægrotare putes animi vitio. Accipe : primum
Ædificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis : et idem
Corpore majorem rides Turbonis in armis
Spiritum et incessum. Qui ridiculus minus illo ?
An quodcumque facit Mœcenas, te quoque verum est,
Tanto dissimilem, et tanto certare minorem ?