Jump to content

Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
22
HORACE,

Omnia magna loquens ; modo : sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento ; quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane : diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi : Quid tu ?
Nullane habes vitia ? Imo alia, haud fortasse minora.
Mævius absentem Novium cum carperet : Heus tu,
Quidam ait, ignoras te ? An ut ignotum dare nobis
Verba putas ? Egomet mi ignosco, Mævius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo ; minus aptus acutis
Naribus horum hominum : rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret. At est bonus, ut melior vir