Jump to content

Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/250

E Wikisource
Haec pagina emendata est
250
PERSE,

Laudant convivae. Nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo fortunataque favilla
Nascentur violae ! Rides, ait, et nimis uncis.
Naribus indulges. An erit qui velle recuset
Os populi meruisse, et cedro digna locutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina nec thus ?
— Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci,
Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit,
( Quando haec rara avis est ) si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam ; neque enim mihi cornea fibra at ;
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum, et belle. Nam belle hoc excute totum :
Quid non intus habet ? Non est hic Ilias Acci
Ebria veratro, non si qua eligidia crudi
Dictarunt proceres; non quidquid denique lectis
Scribitur in citreis. Calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum trita donare lacerna :
Et verum, inquis, amo, verum mihi dicito de me.
— Qui pote ? vis dicam ? Nugaris, cum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.