— Sed quid opus teneras mordaci radere vero
Auriculas ? vide sis, ne majorum tibi forte
Limina frigescant Sonat hic de nare canina
Litera. — Per me equidem sint omnia protinus alba :
Nil moror : euge, omnes, omnes bene miræ eritis res.
Hoc juvat ? hic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues : pueri, sacer est locus, extra
Mejite. Discedo.... Secuit Lucilius urbem,
Te, Lupe, te, Muti, et genuinum fregit in illis.
Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum præcordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.
Men’ mutire nefas, nec clam, nec cum scrobe ? — nusquam.
— Hic tamen infodiam. Vidi, vidî ipse, libelle,
Auriculas asini Mida rex habet. Hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam, nil, nulla tibi vendo
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/258
Appearance
Haec pagina emendata est
258
PERSE,